CAMERARIUS Joachimus

CAMERARIUS Joachimus
CAMERARIUS Joachimus
Papebergensis Germanus, eruditione inclitus, praeteritô saeculô. Scripsit plurima, transtulit in Latium Geometras, Arithmeticos, Astrologos, Oratores, Historicos, Poetas, ex vetustate varios. Obiit Lipsiae A. C. 1574. aetat. 74. P. Iovius, in elog. c. 146. Turneb. Lips. Voss. de Scient. Mathem. c. 65. §. 14. Vide et Ioachimus. Addo hîc saltem Patrem illum fuisse filii cognominis, qui natus A. c. 1534. in Aedibus Melanchthonis, Patris amici, educatus, Medicinae gloriâ effloruit, ac paterna scripta collegit, ediditque, ipse Horti Medici ac Philosophici auctor. Nec non Philippi, qui scripsit Meditationes Historicas, a Simone goulartio Gallice versas et auctas. Fuit et tertius Ioachimus Camerarius, iunioris filius, celebris itidem Medicus, de quibus omnibus vide Melchior. Adami, Vitis Medicor. et Antonium Teissier in Elogiis Eruditorum Vol. 1. et 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • JOACHIMUS Camerarius — Germ. patriâ Papebergensis Francus, loco nobili, sed in modicis opibus natus, Reip. Norbergensis Medicus. Eius exstant: Horae Subcisivae, Notatio figuraruni sermonis in Nov. Test. Historia Christi nati, etc. Obiit A. C. 1574. Aet. 75. Vir, quem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYNSINGERUS Joachimus — Stutgardiae cum dente, quod omine non caruit, natus A. C. 1514. fil. Iosephi Cancellarii Caroli V. in Ducatu Wirtembergico, nepos Iohannis Friderico III. Imperatori a Consiliis, in Academia Friburgensi Zasio defuncto A. C. 1535. in Cathedra… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”